Liber Genesis*

Caput 9: Versus 21

Bibensque vinum,etc. Christus quoque inebriatus, dum passus; nudatus, dum crucifixus.In tabernaculo suo,id est, inter domesticos sanguinis sui, tunc nudata est mortalitas carnis.Judaeis scandalum, gentibus stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis et gentibus,quasi Sem et Japheth,Dei virtus, et Dei sapientia: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus.ALCUIN.Post diluvium Noe inebriatus est, quia forte nesciebat vino posse inebriari. Nec enim ante diluvium leguntur homines vino usi. Ideo de Noe specialiter dicitur quod plantaverit vineam. Nudatio femoris sequitur ebrietatem sicut libido satietatem.
(* Traductions européennes)